LITTERAE
APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
BENEDICTUS XVI

Summorum Pontificum cura ad hoc tempus usque semper fuit,
ut Christi Ecclesia Divinae Maiestati cultum dignum
offerret, «ad laudem et gloriam nominis Sui» et «ad
utilitatem totius Ecclesiae Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium
servandum est «iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis
concordare debet cum universali Ecclesia non solum quoad
fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad
usus universaliter acceptos ab apostolica et continua
traditione, qui servandi sunt non solum ut errores
vitentur, verum etiam ad fidei integritatem tradendam,
quia Ecclesiae lex orandi eius legi credendi respondet»1.
Inter Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt,
nomen excellit sancti Gregorii Magni, qui tam fidem
catholicam quam thesauros cultus ac culturae a Romanis in
saeculis praecedentibus cumulatos novis Europae populis
transmittendos curavit. Sacrae Liturgiae tam Missae
Sacrificii quam Officii Divini formam, uti in Urbe
celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos
quoque et moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti
Benedicti militantes, ubique simul cum Evangelii
annuntiatione illam quoque saluberrimam Regulae sententiam
vita sua illustrarunt, «ut operi Dei nihil praeponatur»
(cap. 43). Tali modo sacra liturgia secundum morem Romanum
non solum fidem et pietatem sed et culturam multarum
gentium fecundavit. Constat utique liturgiam latinam
variis suis formis Ecclesiae in omnibus aetatis
christianae saeculis permultos Sanctos in vita spirituali
stimulasse atque tot populos in religionis virtute
roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus efficacius expleret,
plures alii Romani Pontifices decursu saeculorum
peculiarem sollicitudinem impenderunt, inter quos eminet
Sanctus Pius V, qui magno cum studio pastorali, Concilio
Tridentino exhortante, totum Ecclesiae cultum innovavit,
librorum liturgicorum emendatorum et «ad normam Patrum
instauratorum» editionem curavit eosque Ecclesiae latinae
usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet eminere Missale
Romanum, quod in romana urbe succrevit, atque
succedentibus saeculis gradatim formas assumpsit, quae cum
illa in generationibus recentioribus vigente magnam habent
similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente
Pontifices Romani sunt persecuti, cum novas ad aetates
accommodaverunt aut ritus librosque liturgicos
determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo
ampliorem iam complexi sunt redintegrationem»2.
Sic vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus
VIII, sanctus Pius X3,
Benedictus XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium Vaticanum II
desiderium expressit, ut debita observantia et reverentia
erga cultum divinum denuo instauraretur ac necessitatibus
nostrae aetatis aptaretur. Quo desiderio motus, Decessor
noster Summus Pontifex Paulus VI libros liturgicos
instauratos et partim innovatos anno 1970 Ecclesiae
latinae approbavit; qui ubique terrarum permultas in
linguas vulgares conversi, ab Episcopis atque a
sacerdotibus et fidelibus libenter recepti sunt. Ioannes
Paulus II, tertiam editionem typicam Missalis Romani
recognovit. Sic Romani Pontifices operati sunt ut «hoc
quasi aedificium liturgicum [...] rursus, dignitate
splendidum et concinnitate» appareret4.
Aliquibus autem in regionibus haud pauci fideles
antecedentibus formis liturgicis, quae eorum culturam et
spiritum tam profunde imbuerant, tanto amore et affectu
adhaeserunt et adhaerere pergunt, ut Summus Pontifex
Ioannes Paulus II, horum fidelium pastorali cura motus,
anno 1984 speciali Indulto "Quattuor abhinc annos", a
Congregatione pro Cultu Divino exarato, facultatem
concessit utendi Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962
edito; anno autem 1988 Ioannes Paulus II iterum, litteris
Apostolicis "Ecclesia Dei" Motu proprio datis, Episcopos
exhortatus est ut talem facultatem late et generose in
favorem omnium fidelium id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Praedecessore
Nostro Ioanne Paulo II diu perpensis, auditis etiam a
Nobis Patribus Cardinalibus in Concistorio die XXIII
mensis martii anni 2006 habito, omnibus mature perpensis,
invocato Spiritu Sancto et Dei freti auxilio, praesentibus
Litteris Apostolicis DECERNIMUS quae sequuntur:

Art. 1. Missale
Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio "Legis
orandi" Ecclesiae catholicae ritus latini est. Missale
autem Romanum a S. Pio V promulgatum et a B. Ioanne XXIII
denuo editum habeatur uti extraordinaria expressio eiusdem
"Legis orandi" Ecclesiae et ob venerabilem et antiquum
eius usum debito gaudeat honore. Hae duae expressiones
"legis orandi" Ecclesiae, minime vero inducent in
divisionem "legis credendi" Ecclesiae; sunt enim duo usus
unici ritus romani.
Proinde Missae Sacrificium, iuxta editionem typicam
Missalis Romani a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et
numquam abrogatam, uti formam extraordinariam Liturgiae
Ecclesiae, celebrare licet. Conditiones vero a documentis
antecedentibus "Quattuor abhinc annos" et "Ecclesia Dei"
pro usu huius Missalis statutae, substituuntur ut
sequitur:
Art. 2. In Missis sine
populo celebratis, quilibet sacerdos catholicus ritus
latini, sive saecularis sive religiosus, uti potest aut
Missali Romano a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito,
aut Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI anno 1970
promulgato, et quidem qualibet die, excepto Triduo Sacro.
Ad talem celebrationem secundum unum alterumve Missale,
sacerdos nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae nec
Ordinarii sui.
Art. 3. Si
communitates Institutorum vitae consecratae atque
Societatum vitae apostolicae iuris sive pontificii sive
dioecesani quae in celebratione conventuali seu
"communitatis" in oratoriis propriis celebrationem sanctae
Missae iuxta editionem Missalis Romani anno 1962
promulgatam habere cupiunt, id eis licet. Si singula
communitas aut totum Institutum vel Societas tales
celebrationes saepe vel plerumque vel permanenter
perficere vult, res a Superioribus maioribus ad normam
iuris et secundum leges et statuta particularia
decernatur.
Art. 4. Ad
celebrationes sanctae Missae de quibus supra in art. 2
admitti possunt, servatis de iure servandis, etiam
christifideles qui sua sponte id petunt.
Art. 5, § 1. In
paroeciis, ubi coetus fidelium traditioni liturgicae
antecedenti adhaerentium continenter exsistit, parochus
eorum petitiones ad celebrandam sanctam Missam iuxta ritum
Missalis Romani anno 1962 editi, libenter suscipiat. Ipse
videat ut harmonice concordetur bonum horum fidelium cum
ordinaria paroeciae pastorali cura, sub Episcopi regimine
ad normam canonis 392, discordiam vitando et totius
Ecclesiae unitatem fovendo.
§ 2. Celebratio secundum Missale B. Ioannis XXIII locum
habere potest diebus ferialibus; dominicis autem et festis
una etiam celebratio huiusmodi fieri potest.
§ 3. Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus, parochus
celebrationes, hac in forma extraordinaria, permittat
etiam in adiunctis peculiaribus, uti sunt matrimonia,
exsequiae aut celebrationes occasionales, verbi gratia
peregrinationes.
§ 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes, idonei
esse debent ac iure non impediti.
§ 5. In ecclesiis, quae non sunt nec paroeciales nec
conventuales, Rectoris ecclesiae est concedere licentiam
de qua supra.
Art. 6. In Missis
iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis cum populo,
Lectiones proclamari possunt etiam lingua vernacula,
utendo editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis
coetus fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1 petita a
parochonon obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum
dioecesanum. Episcopus enixe rogatur ut eorum optatum
exaudiat. Si ille ad huiusmodi celebrationem providere non
potest res ad Pontificiam Commissionem "Ecclesia Dei"
referatur.
Art. 8. Episcopus, qui
vult providere huiusmodi petitionibus christifidelium
laicorum, sed ob varias causas impeditur, rem Pontificiae
Commissioni "Ecclesia Dei" committere potest, quae ei
consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus
item, omnibus bene perpensis, licentiam concedere potest
utendi rituali antiquiore in administrandis sacramentis
Baptismatis, Matrimonii, Poenitentiae et Unctionis
Infirmorum, bono animarum id suadente.
§ 2. Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi
Confirmationis sacramentum utendo Pontificali Romano
antiquo, bono animarum id suadente.
§ 3. Fas est clericis in sacris constitutis uti etiam
Breviario Romano a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est
Ordinario loci, si opportunum iudicaverit, paroeciam
personalem ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta
formam antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel
cappellanum nominare, servatis de iure servandis.
Art. 11. Pontificia
Commissio "Ecclesia Dei" a Ioanne Paulo II anno 1988
erecta5,
munus suum adimplere pergit.
Quae Commissio formam, officia et normas agendi habeat,
quae Romanus Pontifexipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem
Commissio, ultra facultates quibus iam gaudet,
auctoritatem Sanctae Sedis exercebit, vigilando de
observantia et applicatione harum dispositionum.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu
proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et
a die decima quarta Septembris huius anni, in festo
Exaltationis Sanctae Crucis, servari iubemus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis
Iulii, anno Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTUS PP. XVI